• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 109

109

1DAVID CANTICUM

Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

2virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

3populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

4iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

5Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

6iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa

7de torrente in via bibet propterea exaltabit caput