• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 110,1

110

1ALLELUIA

ALEPH confitebor Domino in toto corde BETH in consilio iustorum et congregatione

2GIMEL magna opera Domini DELETH exquirenda in cunctis voluntatibus suis

3HE gloria et decor opus eius VAV et iustitia eius perseverans semper

4ZAI memoriam fecit mirabilium suorum HETH clemens et misericors Dominus

5TETH escam dedit timentibus se IOTH memor erit in sempiternum pacti sui

6CAPH fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo

7LAMETH ut det eis hereditatem gentium MEM opus manuum eius veritas et iudicium

8NUN fidelia omnia praecepta eius SAMECH firmata in sempiternum iugiter AIN facta in veritate et aequitate

9FE redemptionem misit populo suo SADE mandavit in aeternum pactum suum COPH sanctum et terribile nomen eius

10RES principium sapientiae timor Domini SEN doctrina bona cunctis qui faciunt ea THAV laus eius perseverans iugiter ALLELUIA