academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 11,1

11

1VICTORI PRO OCTAVA CANTICUM DAVID

2Salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum

3frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt

4disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam

5qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est

6propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

7eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum

8tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum

9in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum