• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 111

111

1ALEPH beatus vir qui timet Dominum BETH in mandatis eius volet nimis

2GIMEL potens in terra erit semen eius DELETH generatio iustorum benedicetur

3HE substantia et divitiae in domo eius VAV et iustitia eius perseverans semper

4ZAI ortum est in tenebris lumen iustis HETH clemens et misericors et iustus

5TETH bonus vir clemens et fenerans IOTH dispensabit verba sua in iudicio

6CAPH quia in aeternum non commovebitur

7LAMETH in memoria sempiterna erit iustus MEM ab auditu malo non timebit NUN paratum cor eius confidens in Domino

8SAMECH firmum cor eius non timebit AIN donec aspiciat hostibus suis

9PHE dispersit dedit pauperibus SADE iustitia eius permanet in aeternum COPH cornu eius exaltabitur in gloria

10RES impius videbit et irascetur SEN dentibus suis frendet et tabescet THAV desiderium impiorum peribit