• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 112

112

1ALLELUIA

Laudate servi Dominum laudate nomen Domini

2sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum

3ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini

4excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius

5quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans

6humilia respicit in caelo et in terra

7suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem

8ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

9qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem ALLELUIA