• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 113

113

1Cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

2factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius

3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

4montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis

5quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum

6montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis

7a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob

8qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

9(1) Non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

10(2) propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum

11(3) Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit

12(4) idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum

13(5) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

14(6) aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur

15(7) manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo

16(8) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

17(9) Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

18(10) domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

19(11) timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est

20(12) Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron

21(13) benedicet timentibus Dominum parvis et magnis

22(14) addat Dominus super vos super vos et super filios vestros

23(15) benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

24(16) caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum

25(17) non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium

26(18) sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum ALLELUIA