• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 115

115

10Credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis

11ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

12quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi

13calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo

14vota mea Domino reddam coram omni populo eius

15gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

16obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

17tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

18vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

19in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem ALLELUIA