- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 118,1
118
1ALEPH beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
3nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4tu mandasti praecepta tua custodire nimis
5utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
6tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
7confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
8praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
9BETH in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
10in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
11in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
12benedictus tu Domine doce me praecepta tua
13in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
14in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
15in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
16iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
17GIMEL tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
18revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
19advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
20desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
21increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
22aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
23etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
24sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
25DELETH adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
26vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
27viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
28destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
29viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
30viam fidei elegi iudicia tua proponebam
31adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
32viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
33HE ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
34doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
39averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
40ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
41VAV et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
42et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
44et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
45et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
46et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
47et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
48et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
49ZAI memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
50haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
51superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
52recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
54carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
55recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
57HETH pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
58deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
59recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
60festinavi et non neglexi custodire mandata tua
61funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
62medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
64misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
65teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
66bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
67antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
68bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
69adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
70incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
71bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
72melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
73IOTH manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
75scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
76sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
77veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
78confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
79revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
80fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
81CAPH defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
82consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
83et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
84quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
85foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
86omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
87paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
89LAMETH in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
90in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
91iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
92nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
93in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
94tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
95me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97MEM quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
98super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
99super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
100super senes intellexi quia praecepta tua servavi
101ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
102a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
103quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
104praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
105NUN lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
106iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
107adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
108voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
109anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
110posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
111hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
112inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
113SAMECH tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
114protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
115recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
116confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
117auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
118abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
119quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
120horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
121AIN feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
122sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
124fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
125servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
126tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
127propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
128propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
129FE mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
130ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
131os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
132respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
133gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
134redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
135vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
136rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
137SADE iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
139consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
140probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
141parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
142iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
144iusta testimonia tua semper doce me et vivam
145COPH clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
146invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
147surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
148praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
149vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
150adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
151prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
152a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
153RES vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
154iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
155longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
156misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
157multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
158vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
159vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
160caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
161SEN principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
162gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
163mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
164septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
168custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
169THAV ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
170veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
171fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
172loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
173sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
174desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
176erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus