• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 12

12

1VICTORI CANTICUM DAVID

Usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me

2usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

3usquequo exaltabitur inimicus meus super me

4convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

5nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero

6ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi