• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 126

126

1CANTICUM GRADUUM SALOMONIS

Nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

2frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum

3ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

4sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis

5beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta