• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 130

130

1CANTICUM GRADUUM

Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me

2si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea

3expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum