• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 13,1

13

1VICTORI DAVID

Dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum

2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

3omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis

5Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine

6quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

7quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel