• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 136

136

1Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

2super salices in medio eius suspendimus citharas nostras

3quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion

4quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

5si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea

6adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

7memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius

8filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis

9beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram