- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 139
139
1PRO VICTORIA CANTICUM DAVID
2Erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
3qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
4exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum SEMPER
5custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi SEMPER
7dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
8Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
9ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur SEMPER
10amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
11cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
12vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
13scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
14attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo