• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 14

14

1CANTICUM DAVID

Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo

2qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

3loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo

4dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat

5pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum