• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 141

141

1ERUDITIO DAVID CUM ESSET IN SPELUNCA ORATIO

2Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

3effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

4cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

5respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

6clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

7ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me

8educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi