- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 142
142
1CANTICUM DAVID
Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
2et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
4et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
5recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
6expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te SEMPER
7cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
8fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
9libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
10doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
12et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus