• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 143

143

1DAVID

Benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

2misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi

3Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum

4homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

6mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

7extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum

8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

10qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo

11libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

12ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi

13promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris

14tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

15beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus