• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 144

144

1HYMNUS DAVID

ALEPH exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra

2BETH in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter

3GIMEL magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio

4DELETH generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

5HE decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar

6VAV et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo

7ZAI memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt

8HETH clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis

9TETH bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius

10IOTH confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi

11CAPH gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur

12LAMETH ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius

13MEM regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione

14SAMECH sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes

15AIN oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo

16FE aperis manus tuas et imples omne animal refectione

17SADE iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

18COPH iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate

19RES placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos

20SEN custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret

21THAV laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter