• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 147

147

12Lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion

13quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui

14qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te

15qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius

16qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit

17proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit

18mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae

19qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel

20non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent ALLELUIA