• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 148

148

1ALLELUIA

Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius

3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis

4laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt

5laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt

6et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit

7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

8ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius

9montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri

10bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes

11reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae

12iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini

13quoniam sublime nomen eius solius

14gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi ALLELUIA