academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 149,1

149

1ALLELUIA

Cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum

2laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

3laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei

4quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu

5exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis

6exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

7ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis

8ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis

9ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius ALLELUIA