• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 150

150

1ALLELUIA

Laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius

2laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae

3laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara

4laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo

5laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus

6omne quod spirat laudet Dominum ALLELUIA

EXPLICIT PSALTERIUM