academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 17,1

17

1VICTORI SERVO DOMINI DAVID QUAE LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUIUS IN DIE QUA LIBERAVIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM SUORUM ET DE MANU SAUL ET DIXIT

2Diligam te Domine fortitudo mea

3Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

4laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

5circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

8commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

9ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

11et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

12posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

13prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

15et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

16et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

17misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

18liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

19praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

21retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi

22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

24et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

25et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

26cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

27cum electo electus eris et cum perverso pervertes

28quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

29quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

30in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

33Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

34coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

36dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

38persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos

39caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis

40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

41inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

43delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

44salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

45populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

46filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis

47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

48Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis

49et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

50propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo

51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum