academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 18,1

18

1VICTORI CANTICUM DAVID

2Caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

3dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

4non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum

5in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum

6soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

7a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

8lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

9praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos

10timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

12unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus

13errores quis intelleget ab occultis munda me

14a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

15sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus