• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 19,1

19

1VICTORI CANTICUM DAVID

2Exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

3mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te

4memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat SEMPER

5det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat

6laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros

7impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae

8hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur

9ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus

10Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus