• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 21,1

21

1VICTORI PRO CERVO MATUTINO CANTICUM

2Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei

3Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi

4et tu sancte habitator Laus Israhel

5in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos

6ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi

7ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis

8omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput

9confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum

10tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae

11in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu

12ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor

13circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me

14aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

15sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

16aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

17circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

18numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

19diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem

20tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina

21erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam

22salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me

23narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

24qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum

25et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit

26apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

27comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum

28recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

29quia Domini est regnum et dominabitur gentibus

30comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem

31et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

32narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit