• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 23

23

1DAVID CANTICUM

Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius

2quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

3quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius

4innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

5accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo

6haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob SEMPER

7levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae

8quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio

9levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae

10quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae SEMPER