• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 25

25

1DAVID

Iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

2proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

3quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua

4non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar

5odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

6lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine

7ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua

8Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae

9ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam

10in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus

11ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei

12pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino