- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 26,1
26
1DAVID
Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
6in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
7audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
8tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
10pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum