academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 27,1

27

1DAVID

Ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum

2audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum

3ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum

4da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis

5quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis

6benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae

7Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi

8Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

9salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum