academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 29,1

29

1PSALMUS CANTICI PRO DEDICATIONE DOMUS DAVID

2Exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me

3Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

4Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum

5cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

6quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus

7ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum

8Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

9ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor

10quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

11audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor

12convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

13ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi