• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 30

30

1VICTORI CANTICUM DAVID

2In te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me

3inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

4quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

5educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es

6in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

7odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

8exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae

9et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

10miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

11quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

12apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

13oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

14audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

15ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

16in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

17ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua

18Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

19muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

20quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

21abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

22benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita

23ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

24diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam

25confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum