- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 3
3
1CANTICUM DAVID CUM FUGERET A FACIE ABESSALON FILII SUI
2Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
3multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo SEMPER
4tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
5voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo SEMPER
6ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
7non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
8quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
9Domini est salus super populum tuum benedictio tua SEMPER