• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 33,1

33

1DAVID QUANDO COMMUTAVIT OS SUUM CORAM ABIMELECH ET EIECIT EUM ET ABIIT

2Benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo

3in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur

4magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter

5quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me

6respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur

7hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum

8circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos

9gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo

10timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum

11leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

12venite filii audite me timorem Domini docebo vos

13quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos

14custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

15recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam

16oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

17vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum

18clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

19iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit

20multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

21custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

22interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur

23redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo