• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 34

34

1DAVID

Iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me

2adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum

3evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum

4confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi

5fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

6sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos

7quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae

8veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum

9anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua

10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

11surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me

12reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae

13ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur

14quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar

15et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam

16scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis

17Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam

18confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

19non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo

20non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant

21et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster

22vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me

23consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam

24iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi

25ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum

26confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me

27laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui

28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam