- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 35,1
35
1PRO VICTORIA SERVI DOMINI DAVID
2Dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
3quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
4verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
5iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
6Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
7iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
8quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
9inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
10quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
12ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
13ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere