• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 38,1

38

1PRO VICTORIA IDITHUN CANTICUM DAVID

2Dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

3obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

4incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

5locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit

6ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans SEMPER

7tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

8nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es

9ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me

10obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

11tolle a me plagas tuas

12a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo SEMPER

13audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

14parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam