academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 43,1

43

1PRO VICTORIA FILIORUM CORE ERUDITIONIS

2Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

3tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

4non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi

5tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob

6in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros

7non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me

8quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

9in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur SEMPER

10verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris

11vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos

12dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

13vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

15posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

16tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

17a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris

18omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo

19non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua

20quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

21si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

22numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

23consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

24quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras

25quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

26surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam