• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 45

45

1VICTORI FILIORUM CORE PRO IUVENTUTIBUS CANTICUM

2Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum

3ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

4sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius SEMPER

5fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

6Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino

7conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra

8Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob SEMPER

9venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra

10conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

11cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

12Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob SEMPER