academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 46,1

46

1VICTORI FILIORUM CORE CANTICUM

2Omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis

3quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

4congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris

5elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit SEMPER

6ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae

7canite Deo canite canite regi nostro canite

8quia rex universae terrae Deus canite erudite

9regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum

10principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt