academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 47,1

47

1CANTICUM PSALMI FILIORUM CORE

2Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo

3specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

4Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando

5quia ecce reges congregati sunt venerunt simul

6ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt

7horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

8in vento uredinis confringes naves maris

9sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum SEMPER

10aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

11secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua

12laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

13circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius

14ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima

15quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte