• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 48

48

1VICTORI FILIORUM CORE CANTICUM

2Audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis

3tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper

4os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias

5inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum

6quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me

7qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt

8fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo

9neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo

10et vivet ultra in sempiternum

11et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas

12interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas

13et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est

14haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current SEMPER

15quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

16verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me SEMPER

17noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius

18neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius

19quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi

20intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem

21homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur