• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 49

49

1CANTICUM ASAPH

Fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius

2de Sion perfecta decore Deus apparuit

3veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida

4vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum

5congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio

6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est SEMPER

7audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum

8non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper

9non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos

10mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium

11scio omnes aves montium et universitas agri mecum est

12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

13numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam

14immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

15et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

16impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo

17qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te

18si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

19os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum

20sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium

21haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

22intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

23qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei