academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 51,1

51

1VICTORI AB ERUDITO DAVID

2CUM VENISSET DOEC IDUMEUS ET ADNUNTIASSET SAUL DICENS EI VENIT DAVID IN DOMUM ACHIMELECH

3Quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die

4insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

5dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam SEMPER

6dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa

7sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium SEMPER

8videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt

9ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

10ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

11confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum