• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 53

53

1VICTORI IN PSALMIS ERUDITI DAVID

2QUANDO VENERUNT ZIPHEI ET DIXERUNT SAUL NONNE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS

3Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me

4Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

5quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo SEMPER

6ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam

7reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

8voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est

9quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus