• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 54

54

1VICTORI IN PSALMIS ERUDITI DAVID

2Exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam

3adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus

4a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi

5cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me

6timor et tremor venit super me et operuit me caligo

7et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam

8ut procul abeam et commorer in deserto SEMPER

9festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis

10praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate

11die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius

12insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia

13non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo

14sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus

15qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

16veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum

17ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me

18vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam

19redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me

20exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum

21extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum

22nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

23proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto

24tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui