• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 56

56

1PRO VICTORIA UT NON DISPERDAS DAVID HUMILEM ET SIMPLICEM QUANDO FUGIT A FACIE SAUL IN SPELUNCA

2Miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

3invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

4mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam

5anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus

6exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

7rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius SEMPER

8paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam

9surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane

10confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus

11quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

12exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua