• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 58

58

1VICTORI UT NON DISPERDAS DAVID HUMILEM ET SIMPLICEM QUANDO MISIT SAUL ET CUSTODIERUNT DOMUM UT OCCIDERENT EUM

2Erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

3libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me

4quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

5absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur

6surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem SEMPER

7revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

8ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat

9tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

10fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus

11Dei mei misericordia praeveniet me

12Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine

13in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes

14consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae SEMPER

15et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

16ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt

17ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae

18tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea