• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 59

59

1VICTORI PRO LILIIS TESTIMONIUM HUMILIS ET PERFECTI DAVID AD DOCENDUM

2QUANDO PUGNAVIT ADVERSUM SYRIAM MESOPOTAMIAE ET ADVERSUM SYRIAM SUBA ET REVERSUS EST IOAB ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILIA

3Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos

4commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est

5ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente

6dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

7salva dextera tua et exaudi me

8Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

9meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus

10Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est

11quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam

12nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris

13da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

14in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos